monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 14
Quis ergo negabit iudicium iam coepisse a domo Domini, cum iam principes populi in patibulis suspendantur ad solem, ut iustitia Dei in conspectu gentium reveletur? Nonne enim principes populi sunt hi duo, quorum alter dispensat spiritualia, alter temporalia administrat: Nonne lex dispensationis et ministerii huius, manibus istorum tractanda committitur?